7086. Amor in Deum dicitur, et intelligitur amor in Dominum, {1}quia in Ipso est Trinitas, et Ille est Dominus caeli, nam Ipsi est omnis potestas in caelo et in terra, Matth. xxviii 18. {1}CAPUT V @1 i Exodi$ 1. Et postea venerunt Moscheh et Aharon, et dixerunt ad Pharaonem, Ita dixit JEHOVAH, DEUS Israelis, Dimitte populum Meum, et festum agant Mihi in deserto. 2. Et dixit Pharao, Quis JEHOVAH Cujus audiam vocem, ad dimittendum Israelem? non novi JEHOVAM, et etiam Israelem non dimittam. 3. Et dixerunt, DEUS Hebraeorum occurrit nobis; eamus quaeso viam trium dierum in desertum, et sacrificemus JEHOVAE DEO nostro, ne forte incidat in nos peste {1}et gladio. @1 vel$ 4. Et dixit ad illos rex Aegypti, Quare, Mosche et Aharon, abstrahitis populum ab operibus ejus? ite ad onera vestra. 5. Et dixit Pharao, Ecce multi nunc populus terrae, et cessare fecistis illos ab oneribus illorum. 6. Et praecepit Pharao die illo exactoribus in populo et moderatoribus ejus, dicendo, 7. Non addetis dare paleam populo ad laterificandum lateres, sicut heri nudius tertius, illi ibunt et colligant sibi paleam. 8. Et demensum laterum quod illi facientes heri nudius tertius, ponetis super illos, non detrahetis ab illo, quia remissi illi, propterea illi clamant, dicendo, Eamus, sacrificemus DEO nostro. 9. Aggravetur servitium super viros, et faciant illud, et ne respiciant ad verba mendacii. 10. Et exiverunt exactores populi, et moderatores ejus, et dixerunt ad populum, dicendo, Ita dixit Pharao, Nequaquam do vobis paleam. 11. Vos ite, sumite vobis paleam, ex quo inveneritis, quia nihil detrahetur e servitio vestro quicquam. 12. Et dispersit se populus in omnem terram Aegypti ad colligendum (x)stipulam ad paleam. 13. Et exactores urgentes, dicendo, Absolvite opera vestra, verbum diei in die ejus, quemadmodum in esse palea. 14. Et percussi sunt moderatores filiorum Israelis, quos posuerunt super illos exactores Pharaonis, dicendo, Quare non absolvitis statutum vestrum ad laterificandum sicut heri nudius tertius, etiam heri, etiam hodie? 15. Et venerunt moderatores filiorum Israelis, et clamaverunt ad Pharaonem, dicendo, Quare facis sic servis tuis? 16. Palea nulla datur servis tuis, et lateres, dicunt nobis, Facite, et ecce servi tui percutiuntur; et peccavit populus tuus. 17. Et dixit, Remissi vos, remissi, propterea vos dicitis, Eamus: sacrificemus JEHOVAE. 18. Et nunc ite, servite, et palea non dabitur vobis, et demensum laterum dabitis. 19. Et viderunt moderatores filiorum Israelis semet in malo, dicendo, Non detrahetis de lateribus vestris quicquam die in die ejus. 20. Et occurrerunt Moschi et Aharoni stantibus obviam illis in exire illos a Pharaone. 21. Et dixerunt ad illos, Videat JEHOVAH super vos, et judicet, quod putere fecistis odorem nostrum in oculis Pharaonis, et in oculis servorum illius, ad dandum gladium in manum illorum ad occidendum nos. 22. Et reversus Moscheh ad JEHOVAM, et dixit, DOMINE, quare malefecisti populo huic? quare hoc, misisti me? 23. Et ex quo veni ad Pharaonem ad loquendum in nomine Tuo, malefecit populo isti, et liberando non liberasti populum Tuum.