Arcana Coelestia (Elliott) n. 7107

Previous Number Next Number See English 

7107. `Et dixit Pharao': quod significet voluntatem illorum qui infestant vera Ecclesiae, constat ex significatione `dicere' quod sit voluntas, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Pharaonis' quod sint qui infestant vera Ecclesiae, de qua n. 6651, (x)6679, 6683, ita illos qui ab Ecclesia spirituali sunt, nam illi dicuntur in veris Ecclesiae esse; quod `dicere' significet velle seu voluntatem, est quia involvit illa quae sequuntur, nam cum quis vult aliquid, edicit illud; quia `dicit' involvit illa quae sequantur, {1}inde varia significat, sicut mandatum, {2} n. 7036; exhortationem, n. 5012, 7033, 7090; communicationem, n. 3060, 4131, 6228; cogitationem, n. 7094; {3} proprie perceptionem, n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2862, 3509, (x)5687. @1 idcirco etiam$ @2 i ut$ @3 i at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church