Arcana Coelestia (Elliott) n. 7118

Previous Number Next Number See English 

7118. `Quia remissi illi quod significet quia non satis oppugnati, constat ex significatione `esse remissos' quod (d)sit non satis infestatos esse a falsis, ita non satis oppugnatos. (s)Quomodo hoc se habet, etiam ab illis qui infestantur a falsis in altera vita sciri potest: qui infestant, quantum possunt, inhibent, ne probi quos infestant cogitent de Domino; ut primum aliquid cogitationis aperte de Domino incidit, ilico auferunt, quod dextre facere sciunt; sed quia cogitatio de Domino apud illos qui infestantur usque universalis est, ita interior quam ut pateat, nam per caelum influit, {1}ideo, ut primum non infestantur in cogitationem de Domino veniunt; quod enim e caelo influit et universaliter regnat, hoc se revelat in omni libero; ex his patet quis horum verborum, nempe `quia remissi illi, propterea illi clamant, dicendo, Eamus, sacrificemus Deo nostro' sensus internus est.(s) @1 quare$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church