7133. `Dicendo, Absolvite opera vestra, verbum diei in die suo': quod significet ut servirent falsis ita dictis in quolibet statu, constat ex significatione `absolvere opera vestra' quod sit servire falsis; nam per `laterificare lateres' significantur ficticia et falsa quae injiciuntur, videatur n. 7113; et quia haec sunt opera quae absolverent, significatur ut servirent illis; dicitur {1}falsis ita dictis, quia mali quae loquuntur non pro falsis agnoscunt falsa sed pro veris; et ex significatione `verbi diei in die suo' quod sit in quolibet statu; quod `dies' sit status, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850. @1 falsa ita dicta$