Arcana Coelestia (Elliott) n. 7136

Previous Number Next Number See English 

7136. `Et percussi sunt moderatores filiorum Israelis': quod significet quod illi qui proxime infestationes receperunt et communicarunt ex injectis falsis laesi sint, constat ex significatione `percuti' quod quia ab exactoribus, per quos significantur infestatores, {1} sit laedi a falsis, nam `percuti' in spirituali sensu non est percuti sed quoad verum et bonum, hoc est, quoad illa quae sunt vitae spiritualis, laedi; sicut `mori' in spirituali sensu non est mori, sed deprivari vero et bono, ac in falso et malo esse, et ideo damnari; et ex significatione `moderatorum' quod sint qui proxime infestationes recipiunt et communicant, de qua n. 7111; et ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, cum quibus communicarunt illi qui per `moderatores' significantur. @1 i quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church