Arcana Coelestia (Elliott) n. 7153

Previous Number Next Number See English 

7153. `Et demensum laterum dabitis': quod significet falsa quae copia injicienda, constat ex illis quae supra n. 7116 dicta sunt, ubi similia. Haec nunc sunt quae in his versibus in sensu interno continentur, quae coram homine apparent forte sicut parvi momenti, {1}et quoque sicut sparsa; sed usque singula sunt essentialia rei de qua agitur, et pulcherrime cohaerentia; quod ita sit, percipiunt angeli, nam illi vident rerum series et nexus in luce caeli, cum innumerabilibus arcanis {2}conformatis ex interioribus veris, inde forma rerum pulcherrima et amoenissima; quod nequicquam ab homine fieri potest, quia interiora vera illi abscondita sunt, inde nec connectere {3}illa potest, sed ei apparet ut sparsum, et inde, ut dictum, sicut parvi momenti. @1 ut et$ @2 et implet illa$ @3 aliquid$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church