Arcana Coelestia (Elliott) n. 7166

Previous Number Next Number See English 

7166. `Quare hoc, misisti me?': quod significet cum tamen lex a Divino procedens videatur aliter dicere, constat ex significatione `quare hoc' quod sit cur ita est cum aliter dicitur; ex repraesentatione `Moschis' qui haec de se dicit, quod sit lex a Divino, de qua mox supra n. 7164; et ex significatione `mitti' quod sit procedere, de qua n. 4710, 6831; inde per `quare hoc, misisti me?' significatur quod lex a Divino procedens videatur aliter dicere. (s)Quia hoc dicitur ab illo qui queritur de infestatione a falsis, apparet sicut lex a Divino aliter (x)diceret, quare dicitur quod videatur aliter dicere, cum tamen non aliter dicit; nam lex a Divino est lex ordinis, et lex ordinis de illis qui in statu infestationum a falsis sunt est quod infestandi sint usque ad desperationem, et nisi {1} ad desperationem, deest ultimum usus ex infestatione; quod usque ad desperationem augeatur tentatio, patet manifeste a tentatione Domini in Gethsemane, Matth. xxvi 38, 39; Marc. xiv 33-36; Luc. xxii 44; et quoque dein super cruce, Matth. xxvii 46, quod usque ad desperationis statum perducta sit; et tentatio Domini est exemplar tentationis fidelium; quare dicit Dominus quod qui Ipsum sequi vult {2}tollat crucem suam, Matth. x 38, xvi 24; nam glorificatio Domini est exemplar regenerationis hominis, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688; et regeneratio imprimis fit per tentationes.(s) @1 i usque$ @2 tollet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church