Arcana Coelestia (Elliott) n. 7179

Previous Number Next Number See English 

7179. Sunt binae facultates apud hominem, una vocatur intellectus et altera voluntas; {1} voluntas data est homini propter bonum quod est amoris, et intellectus propter verum quod est fidei; nam bonum quod est amoris se refert ad voluntatem, et verum quod fidei se refert ad intellectum; communicat una facultas cum altera mirabiliter. Se conjungunt apud illos qui in bono sunt et inde in vero; et quoque se conjungunt apud illos qui in malo sunt et inde in falso; apud hos et illos binae illae facultates faciunt unam mentem; aliter apud illos qui in vero sunt quoad fidem et in malo quoad vitam; (x)pariter apud illos qui in falso sunt quoad fidem et in apparente bono quoad vitam. @1 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church