Arcana Coelestia (Elliott) n. 7182

Previous Number Next Number See English 

7182. Amor in Deum dicitur, et intelligitur amor in Dominum, nam non alius est Deus; est Pater in Ipso, Joh. xiv 9-11, et est sanctum spiritus ab Ipso, Joh. xvi 13-15. {1}CAPUT VI @1 i EXODI above CAPUT VI I$ 1. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Nunc videbis quid faciam Pharaoni, quia manu forti mittet illos, et manu forti expellet illos e terra sua. 2. Et locutus est DEUS ad Moschen, et dixit ad illum, Ego JEHOVAH. 3. Et apparui ad Abrahamum, ad Jischakum, et ad Jacobum, in DEO Schaddai; et nomine MEO JEHOVAH non notus sum illis. 4. Et etiam erexi foedus Meum cum illis, ad dandum illis terram Canaanem, terram peregrinationum illorum, in qua peregrinati sunt. 5. Et etiam Ego audivi gemitum filiorum Israelis, quod Aegyptii servire faciant illos; et recordatus sum foederis Mei. 6. Propterea dic filiis Israelis, Ego JEHOVAH, et educam vos a sub oneribus Aegyptiorum, et liberabo vos a servitio illorum; et redimam vos brachio extenso, et judiciis magnis. 7. Et accipiam vos Mihi ad populum, et ero vobis ad DEUM, et cognoscetis quod Ego JEHOVAH DEUS vester, educens vos a sub oneribus Aegypti. 8. Et deducam vos ad terram, qua sustuli manum Meam ad dandum illam Abrahamo, Jischako, et Jacobo, et dabo illam vobis hereditatem; Ego JEHOVAH. 9. Et locutus Moscheh ita ad filios Israelis, et non audiverunt ad Moschen, prae angustia spiritus, et prae servitio duro. 10. Et locutus JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 11. Veni, loquere ad Pharaonem regem Aegypti, et mittat filios Israelis e terra sua. 12. Et locutus Moscheh coram JEHOVAH, dicendo, Ecce filii Israelis non audiverunt ad me, et quomodo audiet me Pharao, et ego praeputiatus labiis? 13. Et locutus JEHOVAH ad Moschen et ad Aharonem, et praecepit illis ad filios Israelis, et ad Pharaonem regem Aegypti, ad educendum filios Israelis e terra Aegypti. 14. Haec capita domus patrum illorum; filii Rubenis primogeniti Israelis, (x)Chanoch et Pallu, Chezron et Carmi; hae familiae Rubenis. 15. Et filii Schimeonis, Jemuel et Jamin, et (x)Ohad, et Jachin, et Zochar, et Schaul filius Canaanitidis; hae familiae Schimeonis. 16. Et haec nomina filiorum Levi juxta nativitates illorum, Gerschon, et Kehath, et Merari; et anni vitae Levi septem et triginta et centum anni. 17. Filii Gerschonis, Libni et Schimei, juxta familias illorum. 18. Et filii Kehath, Amram et Jizhar, et Chebron, et Ussiel; et anni vitae Kehath tres et triginta et centum anni. 19. Et filii Merari, Machli et Muschi; hae familiae Levi juxta nativitates illorum. 20. Et accepit Amram (x)Jochebed amitam suam sibi in mulierem, et peperit illi Aharonem et Moschen; et anni vitae Amram septem et triginta et centum anni. 21. Et filii (x)Jizharis, Korach et Naepheg, et Sichri. 22. Et filii Ussiel, Mischael et Elzaphan, et Sithri. 23. Et accepit Aharon Elischebam, filiam (x)Amminadabi, sororem Nachaschonis, sibi in mulierem; et peperit illi Nadabum, et Abihu, et Eleasarem, et Ithamarem. 24. Et filii Korachi, Assir et Elkanah, et Abiasaph; hae familiae Korachitarum. 25. Et Eleasar filius Aharonis accepit sibi de filiabus Putielis sibi in mulierem; et peperit illi Pinchasum. Haec capita patrum Levitarum juxta familias eorum. 26. Hic Aharon et Moscheh, quibus dixit JEHOVAH, Educite filios Israelis e terra Aegypti juxta exercitus illorum. 27. Hi loquentes ad Pharaonem regem Aegypti, ad educendum filios Israelis ex Aegypto: hic Moscheh et Aharon. 28. Et fuit in die locutus JEHOVAH ad Moschen in terra Aegypti. 29. Et locutus JEHOVAH ad Moschen, dicendo, Ego JEHOVAH, loquere ad Pharaonem regem Aegypti omne quod Ego loquor ad te. 30. Et dixit Moscheh coram JEHOVAH, Ecce ego praeputiatus labiis, et quomodo audiet ad me Pharao?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church