Arcana Coelestia (Elliott) n. 7186

Previous Number Next Number See English 

7186. `Et dixit Jehovah ad Moschen': quod {1}significet instructionem de lege Divina, constat ex significatione `dixit Jehovah' quod sit instructio ex Divino, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Moschis' quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752, 7014. Quod `dixit Jehovah ad Moschen' significet instructionem de lege Divina, est quia ad finem praecedentis capitis ex lege Divina fore creditum est quod illi qui ab Ecclesia spirituali ab infestationibus statim liberarentur; cum tamen secundum ordinem est quod mali qui infestant, per gradus removendi sint, et quod {2} illi qui ab Ecclesia spirituali per gradus liberandi; alius enim non est ordo Divinus; (m)inde etiam nec 2 alia est lex Divina, nam omnis lex Divina est ordinis, {3}usque adeo ut sive dicas lex Divina vel lex ordinis Divini,(n) idem sit; de {4}hac lege nunc instruuntur illi qui ab Ecclesia spirituali, {5}et quod ex illa sit quod certo liberandi, quando tempus et status {6} secundum ordinem adest; quod `Moscheh,' per quem hic repraesentatur lex Divina qualis est apud illos qui ab Ecclesia spirituali, cum in statu infestationum sunt, ex lege Divina crediderit fore, quod (x)statim ab infestationibus liberarentur, patet (c)ex illis quae locutus ad finem capitis praecedentis, nempe, `Quare malefecisti populo huic? quare hoc, misisti me, et liberando non liberasti populum Tuum?' per quae significatur quod nimium infestentur a falsis, cum tamen lex a Divino procedens videatur aliter dicere, et quod sic e statu infestationum non exempti sint, videatur n. 7165, 7166, 7169. 3 Quod successive per gradus liberentur ab infestationibus illi qui ab Ecclesia spirituali et in terra inferiore sunt, et non statim, est quia mala et falsa inhaerentia non aliter possunt removeri, (c)ac bona (c)et vera loco illorum insinuari; hoc fit per plures status mutationes, ita successive per gradus. Qui credunt quod homo statim introduci possit in caelum, et quod hoc solum misericordiae Domini sit, nimium falluntur; si hoc foret, omnes quotcumque in inferno sunt elevarentur in caelum, nam Domini misericordia est erga omnes; sed secundum ordinem est ut quisque vitam suam quam vixerat in mundo secum ferat, et secundum illam sit status ejus in altera vita, et quod misericordia Domini influat apud omnes, sed quod diversimode recipiatur, et ab illis qui in {7}malo sunt rejiciatur; et quia imbuerunt hoc in mundo, etiam retinent illud in altera vita, {8}nec in altera vita (x) datur emendatio, arbor enim jacet ubi {9}cecidit; ex his patet quod secundum ordinem sit ut illi qui in bono vixerunt, et apud quos quoque crassa et impura quae sunt amorum mundi et sui, non possint associari illis {10}qui in {11}caelis, antequam illa {12}amota sunt. Ex his patet quod liberatio ab infestationibus successive per gradus fiat. @1 sit I$ @2 i etiam$ @3 et quoque$ @4 his legibus ordinis$ @5 attamen cum promissione certa, quod$ @6 i liberationis$ @7 malis$ @8 et hoc absque facultate tunc acquisita in mundo vitam mutandi, nam arbor$ @9 cadit; inde$ @10 quae I$ @11 coelo$ @12 remota$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church