Arcana Coelestia (Elliott) n. 7206

Previous Number Next Number See English 

7206. `Et judiciis magnis': quod significet secundum leges ordinis ex Divino Humano Domini, constat ex significatione `judiciorum' quod sint vera, de qua n. 2235, 6397, et in supremo sensu ubi dicitur de Domino, quod sint vera Divina, quae vera non aliud sunt quam leges ordinis ex Divino Humano Domini, nam omnis ordo est ab Ipso, ita omnes leges ordinis; secundum illas leges est totum caelum, consequenter etiam universum; leges ordinis seu vera quae procedunt a Domino, secundum quae totum caelum ac universum, sunt quae vocantur Verbum per quod omnia facta sunt, apud Johannem i 1-3, nam Verbum est Divinum Verum procedens a Divino Bono Divini Humani Domini; inde est quod omnia in mundo spirituali, et quoque in mundo naturali, se referant ad verum, ut constare potest ei qui reflectit. 2 Per `judicia magna' in proximo sensu hic intelliguntur vera secundum quae judicabuntur illi qui per injecta falsa infestarunt, qui significantur per `Aegyptios' et per `Pharaonem'; et quoque intelliguntur vera secundum quae judicabuntur illi qui eximentur ab infestationibus, qui significantur per `filios Israelis'; ex judiciis illis damnantur illi qui in falsis ex malo sunt, et ex judiciis illis salvantur illi qui in veris ex bono; non quod vera quae procedunt a Domino aliquem damnent, nam omnia vera quae procedunt a Domino sunt ex Divino Bono Ipsius, ita non nisi quam misericordiae; sed quia non recipiunt misericordiam Domini, {1} semet ipsos damnationi exponunt, sunt enim tunc in malis, et mala damnant; nec vera quae procedunt a Domino salvant si homo credit quod ex veris fidei apud se salvetur, et non ex misericordia; homo enim est in malis, et ex se in inferno, sed ex misericordia Domini detinetur a malo et tenetur in bono, et hoc vi forti. Quod per `judicia' utrumque significetur, nempe (m)tam damnatio malorum quam salvatio bonorum, patet ab illis locis in Verbo ubi agitur de ultimo judicio, ut apud Matth. xxv 31-45, et alibi.(n) @1 i ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church