Arcana Coelestia (Elliott) n. 7225

Previous Number Next Number See English 

7225. `Et ego praeputiatus labiis': quod significet quod his sim impurus, constat ex significatione `praeputiatum' seu `incircumcisum esse' quod sit impurum esse; per `circumcisionem' enim repraesentabatur purificatio ab amoribus spurcis, hoc est, ab amoribus sui et mundi, videatur n. 2039, 2632, 2799, 4462, 7045; inde qui non circumcisi sunt, et dicti `praeputiati,' repraesentabant non purificatos ab amoribus illis, ita impuros, n. 3412, 3413, 4462, 7045; et ex significatione `labiorum' quod sint quae doctrinae, de qua n. 1286, 1288, ita per `praeputiatum labiis' significatur impurus esse quoad illa quae sunt doctrinae, nam `praeputiatum' dicitur tam de doctrina quam de vita; inde {1} `auris' dicitur `praeputiata' apud Jeremiam, Super quem loquar, et testificabor, et audient, ecce praeputiata auris eorum, et non possunt auscultare; ecce Verbum Jehovae factum in opprobrium, non volunt illud, vi 10:

et `cor praeputiatum' apud eundem, Omnis domus Israelis praeputiati corde, ix 25, [A.V. 26]:

apud Ezechielem, (x)Introducitis filios alienigenae praeputiatos corde et praeputiatos carne, ut sint in sanctuario Meo, xliv 7, 9:

apud Moschen, Tunc humiliabitur cor illorum praeputiatum, Lev. xxvi 41;

2 ex his patet quod `praeputiatum' seu `incircumcisum' sit impurum; et quia omne impurum est ex amoribus impuris, qui sunt {2}amor mundi et amor sui, idcirco per `incircumcisum' {1} significatur id quod impedit influxum boni et veri; {3}ubi amores illi sunt, ibi bonum et verum influens extinguitur, sunt enim contraria, sicut sunt caelum et infernum; inde per `aurem praeputiatam' significatur inoboedientia, et per `cor praeputiatum' rejectio boni et veri; quod fit imprimis cum amores illi {4} muniverunt se falso sicut muro. 3 Quod Moscheh quia balbus se dicat `praeputiatum labiis,' est propter sensum internum, ut per id (x)significetur quod illi qui in falsis, qui repraesentantur per `Pharaonem,' non auscultaturi quae illis dicerentur ex lege Divina, ex causa quia illi qui in falsis vera quae legis Divinae sunt vocant falsa, (c)et falsa quae contra vera quae legis Divinae vocant vera, sunt enim prorsus in opposito; inde ab illis vera doctrinae non aliter appercipiuntur quam sicut impura; amores (t)caelestes etiam apparent illis sicut impuri; cum {5}quoque appropinquant ad societatem aliquam caelestem, tunc graveolenter olent, quod cum sentiunt, putant {6}tale ex societate caelesti profluere, cum tamen ex illis ipsis, nam graveolentia non sentitur nisi juxta suum oppositum {7}. @1 i etiam$ @2 amores$ @3 nam apud quem impuri illi amores regnant, non possunt influere bona et vera$ @4 i impuri cinxerunt et$ @5 etiam$ @6 quod ex societate illa profluat$ @7 i similiter se habet cum illis qui in amore falsi sunt, propter concupiscentias mali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church