Arcana Coelestia (Elliott) n. 7236

Previous Number Next Number See English 

7236. `Juxta exercitus illorum': quod significet secundum genera et species boni in veris, constat ex significatione `exercitus' quod sint vera quae fidei, de qua n. 3448; {1}bona autem Ecclesiae spiritualis sunt {2}in sua essentia non aliud quam vera, {3}haec enim dicuntur bona cum {4}vivitur secundum ea; hinc per `exercitum' cum dicitur de regeneratis intra Ecclesiam spiritualem, (x)significantur bona veri, seu {5}bona in veris. Quod dicatur quod `filii Israelis educendi sint juxta exercitus illorum' est quia dicitur de illis quando exibunt Aegypto, in sensu interno quando ex pugnis cum falsis venient, ita postquam militiam spiritualem exercuerunt; proprie {6} intelligitur per quod `educendi juxta exercitus,' quod distinguendi quoad bona in veris, ita in classes secundum qualia boni, et hoc ob causam ut {7}repraesentarent regnum Domini in caelis; ibi omnes distincti sunt et locum in Maximo Homine sortiti sunt secundum quale boni tam in genere quam in specie. 2 Ex caelis quod distincti sint omnes ibi secundum bona, constare potest quam multiplex et quam varium {8}est bonum, est enim tam varium ut nusquam unus in simili bono sit in quo alter; immo si myriades myriadum multiplicarentur in aeternum, non foret unius bonum simile alterius; sicut nec unus simili facie ac alter; etiam bonum in caelis format facies angelorum; quod perpetua varietas sit, est quia omnis forma ex distinctis variis consistit, si enim duo prorsus similes essent, tunc non potuissent duo esse sed unum; inde quoque est quod in natura nusquam detur unum omni modo simile alteri. 3 Quod facit bonum tam varium est {9} verum, hoc cum conjungitur qualificat bonum; quod verum tam multiplex sit et varium ut in tantum variare queat bonum, est quia innumerabilia vera sunt, et in alia forma vera interiora quam exteriora, et quod fallaciae quae sensuum externorum (t)se adjungant, et quoque falsa quae sunt concupiscentiarum; cum itaque tam innumerabilia vera sunt, constare potest quod per conjunctiones totidem varia existant ut nusquam possit unum cum altero idem esse; hoc liquet ei qui novit quod modo ex viginti tribus variis per diversas conjunctiones existere possint voces omnium linguarum, immo cum perpetua varietate si {10} milia linguarum forent, quid non ex milibus (c)ac myriadibus variorum ut sunt vera; hoc quoque {11}confirmat regula communis in mundo, quod tot sensus sint quot capita, hoc est, quod tot diversitates idearum quot homines. @1 sed vera$ @2 bona veri quae non aliud in sua essentia sunt$ @3 quae$ @4 secundum illa vivitur$ @5 bonum$ @6 i autem$ @7 repraesentetur$ @8 sit$ @9 i praecipue$ @10 i vel$ @11 patet a regula communi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church