Arcana Coelestia (Elliott) n. 7240

Previous Number Next Number See English 

7240. `Et fuit in die illo locutus est Jehovah ad Moschen in terra Aegypti': quod significet statum tunc Ecclesiae cum mandatum est per legem a Divino ad illos qui e regno spirituali Domini, cum adhuc in propinquitate essent illis qui in infernis, constat ex significatione `diei' quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 6110, hic status Ecclesiae quia de {1}illo agitur; ex significatione `loqui Jehovah' quod sit mandatum, hic ad illos qui e regno spirituali Domini; ex repraesentatione `Moschis' quod sit lex a Divino, de qua n. 6771, 6827; et ex significatione `terrae Aegypti' quod sit ubi illi qui e regno spirituali Domini infestati sunt a falsis; quod hoc fuerit in terra inferiore, quae propinqua infernis, videatur n. 7090; `terra Aegypti' ubi filii Israelis erant, et vocabatur Goschen, significat terram illam inferiorem; sed ubi Aegyptii, significat inferna circum, (c)e quibus infestationes {2}a falsis. @1 illa$ @2 per falsa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church