Arcana Coelestia (Elliott) n. 7245

Previous Number Next Number See English 

7245. `Ecce ego praeputiatus labiis': quod significet quod impura, nempe lex Divina, illis qui in falsis.

7245a. `Et quomodo audiet ad me Pharao?': quod significet quod sic non recepturi qui in falsis, constat ex illis quae supra n. 7224 et 7225 dicta sunt, ubi eadem verba. Quod Moscheh se dicat praeputiatum labiis, in sensu interno significat quod lex Divina impura appareat illis qui in falsis, secundum illa quae n. 7225 ostensa sunt; in sensu autem historico, in quo Moscheh ut caput refert posteritatem ex Jacobo ac id quod est Ecclesiae apud illos, ut supra n. 7041; `praeputiatus labiis' significat quod cultus Divinus apud gentem illam talis esset; erat enim cultus apud illam gentem {1} impurus, nam externa colebant ac interna prorsus rejiciebant, quae {2}sunt fides et charitas; immo ipsas cognitiones rerum internarum respuebant sicut omnia illa quae ritualia significabant (c)et repraesentabant; et quia tales erant, cultus erat impurus, colebant enim Jehovam ex amore sui et amore mundi, non autem ex amore in Ipsum et ex amore erga proximum; hic cultus in sensu historico significatur per quod `Moscheh se dicat praeputiatum labiis,' at in sensu interno significatur prout explicatum est supra n. 7225. @1 i prorsus$ @2 erant$ De Incolis et Spiritibus Planetae Veneris


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church