7251. De illis quoque dictum est quod cum in sua tellure vixerunt, crediderint in quendam summum Creatorem, absque Mediatore; hi sunt qui ita vastantur et demum salvantur dum prius instructi sint et receperint quod Dominus sit solus Deus, Salvator, et Mediator; audivi illos confitentes quod absque Mediatore nusquam salvari possent quia spurci et indigni. Vidi etiam quosdam illorum, postquam extrema passi sunt, sublatos in caelum, et cum ibi recepti sunt, appercepi teneritudinem laetitiae ab illis talem ut exprimeret lacrimas ex oculis meis.