Arcana Coelestia (Elliott) n. 726

Previous Number Next Number See English 

726. 'Ad vivificandum semen super faciebus totius terrae': quod significent vera fidei, constat ex eo quod per hanc Ecclesiam vivificatum sit semen; per 'semen' intelligitur fides; posteritas cetera Ecclesiae Antiquissimae semen caeleste et spirituale per foedas cupiditates et per diras persuasiones apud se perdidit; ne autem semen caeleste periret, regenerati sunt qui Noahus vocantur, et quidem per semen spirituale; haec sunt quae significantur. 'Vivificari' dicuntur qui vitam Domini accipiunt, quia in illis quae sunt Domini, solum est vita; ut cuique constare potest ex eo quod nusquam aliqua vita sit in iis quae non sunt vitae aeternae seu quae non spectant vita aeternam; vita quae non aeterna, non est vita, sed intra pauculum temporis perit; nec praedicari Esse potest de iis quae desinunt esse, sed de illis quae nusquam desinunt esse, ita solum vivere et Esse insunt illis quae sunt Domini seu Jehovae, quia omne Esse et vivere in aeternum est Ipsius: per vitam aeternam intelligitur felicitas aeterna: de quibus videantur quae dicta et ostensa, n. 290.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church