Arcana Coelestia (Elliott) n. 7262

Previous Number Next Number See English 

7262. Inde est quod eadem illa nomina in Verbo sint et significent illos qui tales in spirituali sensu sunt. Verbum {1} in se non est nisi quam doctrina amoris in Dominum et {2} charitatis erga proximum, ut quoque Dominus docet, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua, hoc est primum et magnum mandatum; secundum (t)est simile illi, Amabis proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus mandatis Lex et Prophetae pendent, Matth. xxii 35-38 [A.V. 37-40];

Lex et Prophetae' sunt totum Verbum. @1 i enim$ @2 i doctrina$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church