7277. `Et educam exercitum Meum, populum Meum, filios Israelis': quod significet quod liberandi qui in bonis et veris, constat ex significatione `educere' quod sit liberare; ex significatione `exercitus' quod sint omnia genera (x)boni in veris, de qua n. 7236, ita qui in bonis et inde veris; ex significatione `populi' quod praedicetur de illis qui in vero et bono spirituali sunt, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581, 4619, ita quod sint qui ab Ecclesia spirituali, n. 2928, 7207; et ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 7271, ita qui in bonis et veris.