Arcana Coelestia (Elliott) n. 7284

Previous Number Next Number See English 

7284. `Et Moscheh filius octoginta annorum': quod significet statum et quale legis a Divino, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit lex a Divino, de qua n. 6771, 6827; et ex significatione `octoginta annorum' quod sint status et quale legis a Divino, nempe apud illos qui ab Ecclesia spirituali, tempore primo visitationis; quid in specie `octoginta' significant, non dici potest quia involvunt omnem statum et omne quale legis a Divino tunc apud illos; quod `octoginta' sint status tentationum, videatur n. 1963, sed tunc involvunt octoginta simile ac quadraginta; at quia componitur etiam ex decem et octo in se ductis, {1}inde quoque petenda est illius numeri significatio; quid decem, videatur n. 576, 1906, 1988, 2284, 3107, 4638, et quid octo, n. 2044, 2866; in genere quod omnes numeri significent res, et quidem rerum status et quale, videatur n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, (x)3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 5291, 5335, 5708, 6175. @1 etiam inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church