Arcana Coelestia (Elliott) n. 7291

Previous Number Next Number See English 

7291. `Et dices ad Aharonem': quod significet influxum et communicationem, nempe legis Divinae, quam Moscheh repraesentat, {1}cum doctrina quam `Aharon,' constat a significatione `dicere,' cum {2}sit a Moscheh `ad Aharonem', quod sit influxus et communicatio, {3}ut n. 6291, hic `dicere' simile significat quod loqui, nempe tam influxum quam communicationem, quod loqui, videatur n. 7270; influxus ille et communicatio non aliter exprimi potest in historicis Verbi quam per `dicere' et `loqui'; quod lex Divina, quam `Moscheh' repraesentat, influeret in doctrinam quam `Aharon,' est quia lex Divina est internum verum et doctrina est externum, {4}et regula communis est quod interna influant in externa, {5}et non vicissim, ex causa quia interna puriora sunt et simplicia respective, at externa crassiora, nam sunt communia internorum. @1 i doctrinam$ @2 de Moscheh dicitur quod$ @3 de qua$ @4 regula enim$ @5 et quod externa nihil agant ex se, nam externa communia sunt interiorum, influxus ille in historicis Verbi exprimitur per dicere et loqui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church