731. Quod per 'delere omnem substantiam, quam feci, a super faciebus humi' significetur hominis proprium quod quasi deletur cum vivificatur, constat ex illis quae prius de proprio 'dicta sunt; hominis proprium est omne malum et falsum; quamdiu hoc manet, tamdiu homo est mortuus, sed cum tentationes subit, tunc discutitur, hoc est, resolvitur et temperatur per vera et bona a Domino, et sic vivificatur et apparet sicut non adesset; quod non appareat, nec amplius noceat, significatur per 'deleri,' tametsi nusquam deletur, sed manet; se habet fere sicut nigrum et album, quae dum temperantur varie per lucis radios, vertuntur in colores pulchros, ut in caeruleos, flavos, purpureos, per quos, secundum dispositionem, ut in floribus, pulchra et jucunda sistuntur, manentibus usque radicitus et fundamentaliter nigro et albo. Sed quia hic simul agitur de ultima vastatione eorum qui fuerunt ab Ecclesia Antiquissima, etiam per 'delere omnem substantiam, quam feci, a super faciebus humi,' significantur ii qui perierunt, sicut quoque seq. vers. 23: 'substantia, quam feci' est omne id, seu omnis homo, in quo fuit semen caeleste, seu qui fuit ab Ecclesia, quare etiam in hoc versu, et in sequente 23, 'humus' diCitur, quae hominem Ecclesiae significat cui inseminatum bonum et verum, quod successive apud eos qui Noahus vocantur, discussis, sicut dictum, malis et falsis, succrevit; sed apud antediluvianos qui perierunt, per zizanias exstinctum est.