Arcana Coelestia (Elliott) n. 7323

Previous Number Next Number See English 

7323. `Super flumina illorum, super fluvios illorum': quod significet in doctrinalia {1}falsi, constat ex significatione `fluminum' et `fluviorum' quod sint doctrinalia, sunt enim `aquae' falsa, videatur supra n. 7307; inde `flumina' ac `fluvii,' quae sunt collectiones illorum, sunt doctrinalia, hic doctrinalia falsi; quod `flumina' sint illa quae intelligentiae, ita quae veri, videatur n. 2702, 3051, inde in opposito sensu sunt illa quae contraria intelligentiae, ita quae falsi. @1 In n. 7303 AI o falsi Here A has nempe falsi I falsi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church