Arcana Coelestia (Elliott) n. 7349

Previous Number Next Number See English 

7349. `Ita dicit Jehovah, Mitte populum Meum ut serviant Mihi': quod significet ut relinquant illos qui ab Ecclesia ut in libero Deum suum colant, constat ex significatione `mittere' quod sit relinquere; ex repraesentatione `filiorum Israelis,' qui hic sunt `populus Meus,' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; et ex significatione `servire Mihi' quod sit colere Deum suum; quod sit colere in libero, est quia cultus non fieri potuit ubi falsa infestabant; et quia omnis cultus qui vere cultus erit in libero, n. 1947, 2875, 2876, 2880, 2881, 3145, (m)3146, 3158, 4031.(n)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church