Arcana Coelestia (Elliott) n. 735

Previous Number Next Number See English 

735. Quod tentatio quoad intellectualia, seu quoad falsa, quae apud hominem, levis sit, causa est quia homo in fallaciis sensum est, et fallaciae sensuum tales sunt ut non possint non intrare; quare etiam facile discutiuntur; sicut omnes qui in sensu litterae Verbi manent, ubi locutum est secundum captum hominis, proinde secundum fallacias ejus sensuum, quibus si simpliciter fidem habent quia est Verbum Domini, tametsi in fallaciis sunt, usque facile se instrui patiuntur; ut pro exemplo, qui credit quod Dominus irascatur, puniat malum impiis faciat, is quia ex sensu litterae hoc habet, facile potest informari quomodo se res habet: pariter si simpliciter credit quod bonam facere possit ex se, et quod mercedem in altera vita accipiat si bonus sit ex se, is etiam facile instrui potest quod bonum quod facit, sit a Domino, et Dominus mercedem det gratis ex misericordia: quare dum tales in tentationem quoad intellectualia seu tales fallacias veniunt, non possunt nisi leniter tentari, estque haec prima tentatio, et vix apparet ut tentatio, de qua nunc agitur. Aliter vero se habet cum illis qui non ex simplici corde credunt Verbo, sed in fallaciis et falsitatibus se confirmant, ex causa quod faveant eorum cupiditatibus, et ex hac causa impulsiva ratiocinia ex se et suis scientificis plura congerunt, et dein eadem per Verbum confirmant, et sic imprimunt sibi persuadentque quod falsum sit verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church