Arcana Coelestia (Elliott) n. 7364

Previous Number Next Number See English 

7364. Qui in societatibus illorum incipiunt sinistre cogitate, (c)et inde sinistre velle, {1}dissociantur, relinquunt illos sibi solis, unde degunt extra societatem, admodum misere, in petris aut alibi, nam illos non amplius curant; quaedam societates tales ad resipiscentiam variis modis tentant cogere, sed cum hoc incassum fit, ab illis se dissociant. Ita praecavent ne cupiditas dominii et cupiditas lucri irrepant, hoc est, ne aliqui ex cupiditate dominii sibi subjiciant societatem in qua sunt; et dein plures alias; et ne aliqui ex cupiditate lucri sua bona aliis eripiant; quisque ibi suis bonis contentus vivit, et quisque suo honore quod audiat justus et proximi amans; hoc jucundum et tranquillum {2}animi periturum foret, nisi illi qui male cogitant et male volunt ejicerentur, et nisi prudenter et severe obviam irent in ipsis initiis amori sui et amori mundi, apud quos illi sunt; hi enim amores sunt qui fecerunt ut ex societatibus imperia et regna facta sint, {3}intra quae pauci sunt qui non dominari volunt ac possidere omnia aliorum, nam pauci sunt qui justum et aequum ex justo et aequo faciunt, minus qui bonum ex charitate et verum ex fide, sed ex timore legis, damni, vitae, jacturae lucri, honoris, et famae propter illa. @1 ab illis se dissociant, et tunc hi relinquuntur sibi solis degentum$ @2 Before jucundum$ @3 in quibis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church