7384. `Et fac ascendere ranas super terram Aegypti': quod significet ratiocinationes ex meris falsis, constat ex significatione `ranarum' quod sint ratiocinationes ex meris falsis, de qua n. 7351, 7352; illae etiam ratiocinationibus ex falsis correspondent, nam omnia et singula quae in mundo naturali sunt correspondentiam habent cum illis quae in mundo spirituali, et hoc ex causa quia naturale per spirituale existit; ideo universa natura est theatrum repraesentativum mundi spiritualis, n. 2758, 3483, 4939.