Arcana Coelestia (Elliott) n. 7392

Previous Number Next Number See English 

7392. `Et removeat ranas a me, et a populo meo': quod significet ut non adigerentur ad ratiocinandum ex meris falsis, constat ex significatione `removere' quod sit non adigi, nam causa supplicationis erat taedium, ex eo quod adigerentur ad ratiocinandum ex meris falsis; et ex significatione `ranarum' quod sint ratiocinationes ex meris falsis, de qua n. 7351, 7352; et ex repraesentatione `Pharaonis,' tum `Aegyptiorum,' {1} quod sint qui in falsis et infestant, de qua {2}saepius. 2 Quod taedium attinet propter quod supplicatio seu humiliatio illorum qui (x)infestant, sciendum quod hoc injucundum illis {3}sit, nam per ratiocinationes ex meris falsis (t)malefacere non possunt, mera enim falsa, quae sunt negativa veri, rident probi, hic illi qui ab Ecclesia spirituali Domini, quos infestabant; at per falsa quae ex fallaciis et ex apparentiis, per quas falsificantur vera, quae significata sunt per `sanguinem' in quem aquae in Aegypto versae sunt, n. (m)7317, 7326,(n) malefacere potuerunt, {4}quia fallaciae et apparentiae seducunt, sunt enim sicut umbraculum et velamen veris; et quia non malefacere possunt per ratiocinia ex meris falsis, hoc est, ex prorsus negativis veri, injucundum illis fuit, et ideo deprecantur; nihil enim infernales delectat quam malum facere, quocumque modo id fieri potest; malefacere enim est ipsum jucundum vitae eorum, usque adeo ut sit ipsa vita eorum; quapropter cum malefacere non permittitur, in taedio sunt; haec causa est quod Pharao deprecatus sit malum ranarum, non autem malum sanguinis, de quo {5} supra; nec malum pediculorum, de quo {6} infra; nam per malum ranarum significatur infestatio per ratiocinationes ex meris falsis, per quas non malefacere possunt; per malum autem sanguinis significatur infestatio per falsa ex fallaciis et apparentiis, quae infestatio illis jucunda est, quia per illam malefacere possunt; et per malum pediculorum significantur mala quae illis jucunda quia mala sunt. 3 Omnes illi jucundum in malefaciendo in altera vita percipiunt qui in mundo non benefaciunt proximo propter proximum, non patriae propter patriam, nec Ecclesiae propter Ecclesiam, sed propter semet; proinde qui non verum et bonum faciunt propter verum et bonum; quod illis jucundum sit malefacere, {7}non in mundo elucet, quia {8}externus homo occultat illud; at in altera vita cum externa auferuntur, et homo interioribus suis relinquitur, tunc jucundum illud {9} prodit et (d)se manifestat; inde est quod in inferno sint; qui enim ibi sunt omnes amant malefacere, qui autem in caelo sunt omnes amant benefacere. @1 i qui hic sunt populus Pharaonis,$ @2 saepe prius$ @3 fuerit$ @4 nam$ @5 i mox$ @6 i nunc$ @7 After mundo$ @8 exterior$ @9 i se$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church