Arcana Coelestia (Elliott) n. 7430

Previous Number Next Number See English 

7430. `Digitus Dei hoc': quod significet quod potentia ex Divino esset, constat ex significatione `digiti Dei' quod sit potentia a Divino; quod `digitus' sit potentia, est quia digiti sunt manuum, et per `manus' significatur potentia, {1} n. 878, 4931-4937, 6344, (x)6424, 6948. Quod `digitus' sit potentia, constat etiam ab his locis: {2} Quando aspicio caelos, opus digitorum Tuorum, lunam et stellas, quas praeparasti, Ps. viii 4 [A.V. 3]:

apud Lucam, Jesus dixit, Si per digitum Dei ejicio daemonia, utique pervenit ad vos regnum Dei, xi 20. Quod Jesus assumpserit surdum aegre loquentem a populo seorsum, et injecerit digitum Suum in aures (c)illius, et (x)exspuens tetigerit linguam (c)illius, Marc. vii 32, 33, etiam repraesentativum potentiae Divinae fuit. 2 Quod `digitus' {3}repraesentet potentiam, patet quoque a ritualibus Ecclesiae apud Judaeos, quod sanguis mitteretur super pollicem, et quod sacerdos sanguinem digito {4}spargeret, de quibus ita apud Moschen, Mactabis arietem, et dabis de sanguine super pollicem manus Aharonis et filiorum ejus dextrae, et super pollicem pedis ejus dextri, Exod. xxix 20:

Accipiet sacerdos de sanguine reatus, et dabit sacerdos super auriculam auris mundandi a lepra dextrae, et super pollicem manus ejus dextrae, et super pollicem pedis ejus dextri. Dein intinget sacerdos digitum suum dextrum de oleo quod super vola illius sinistra, et sparget de oleo in digito septem vicibus coram Jehovah; de residuo olei quod super vola illius, dabit sacerdos super auriculam auris mundandi dextrae, et super pollicem manus ejus dextrae, et super pollicem pedis ejus dextri, Lev. xiv 14, 16, 17:

Sumes de sanguine juvenci, et dabis super cornua altaris digito tuo, Exod. xxix 12;

3 praeter etiam Lev. iv 6, ix 9; quod omnia illa significaverint arcana caeli, et sancta, constat ex eo quod Verbum sit a Divino, et quod inspiratum sit quoad unumquemvis apicem, Luc. xvi 17; ita quoque haec, {5}quod `pollex' et `digitus' sit potentia boni per verum, patet ibi a sensu interno. Etiam potentia per `digitum' significatur apud Davidem, Benedictus Jehovah docens manus meas pugnam, et digitos meos bellum, Ps. cxliv 1:

et apud Esaiam, Non respiciet ad altaria opus manuum suarum, et quod fecerunt digiti illius {6}, xvii 8;

`altaria' pro {7}cultu in genere, n. 4541; `opus manuum' et `quod fecerunt digiti' pro talibus quae ex proprio, ita {8}quae ex sua potentia. @1 i videatur$ @2 i apud Davidem$ @3 repraesentavit$ @4 spargerent$ @5 inde quod pollex super quo dabatur sanguis et oleum, et quod digitus, quo sacerdos sanguinem spargeret, significaverit arcanum quod sit potentia boni per verum, quae significata sit, patet$ @6 i non spectabit aut ad lucos aut statuas$ @7 omni cultu$ @8 pro potentia ex proprio$

7430a. [`Et obfirmatum cor Pharaonis' significat obstinationem, ut supra n. 7272, 7300, 7305, 7412.]


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church