Arcana Coelestia (Elliott) n. 7441

Previous Number Next Number See English 

7441. `Ecce Ego immitto in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, volatile noxium': quod significet quod illis falsum malevolentiae in omnibus et singulis, constat ex significatione `Pharaonis, servorum ejus, et populi ejus' quod sint omnia et singula quae mentis naturalis, de qua n. 7396, cum etiam adjicitur `in domos,' significatur quod etiam in interiora {1}illius mentis, ut supra n. 7407; et ex significatione `volatilis noxii' quod sint falsa illius mali, {2}quod per prodigium quod praecedit significatum est, ita falsa malevolentiae; quaenam itaque et cujus generis falsa hic per `volatile noxium' significantur, {3}liquet a malis a quibus sunt; quod mala illa fuerint mala quae in {4} externis {5}mentis naturalis, ita quae in sensuali, videatur supra n. 7419; falsa {6}quae inde ejusdem generis sunt; haec falsa 2 sunt quae quoque significantur per `muscas Aegypti' apud Esaiam, Fiet in die illo, sibilabit Jehovah muscae quae in extremitate fluviorum Aegypti, et api quae in terra Aschuris; quae venient, et quiescent omnes in fluviis desolationum, et in fissuris petrarum, vii 18, 19;

`musca in extremitate fluviorum Aegypti' sunt falsa quae in externis mentis naturalis, ita quae in sensuali corpori proximo; haec comparantur insecto tali quia illa quae ibi non {7}aliter se habent (x)quam sicut insecta {8}volantia in aere, et obscurantia interiora, et quoque damnum illis inferentia; sunt enim quae ibi quoad plurimam partem imaginaria, et sunt fallaciae ex quibus ratiocinia sunt sicut talia quae fundantur in aere. {9}Volatile noxium hujus generis memoratur solum apud Davidem, Ps. lxxviii 45 et Ps. cv 31, ubi quoque de Aegypto. Sciendum quod `volatilia' in Verbo omnia significent intellectualia, (c)ac inde vera, (c)et in opposito sensu falsa, n. 40, 745, 776, 778, 866, 988, 3219, 5149; sed volatilia infimae sortis, quae sunt insecta, significant vera, et in opposito sensu falsa, quae ignobiliora et obscuriora sunt, prout sunt illa quae propria sensualis sunt; nam illa nisi illustrentur ab interioribus, sunt prorsus in obscuro et tenebroso, sunt enim proxima corpori, et inde prope ad terrestria ubi caelestia terminantur, et immerguntur {10}caligini. @1 ibi$ @2 de quo supra$ @3 patet$ @4 i sensuali, ita quae in$ @5 hominis sunt$ @6 , quia inde,$ @7 aliud sunt$ @8 volitantia$ @9 volatilis noxia$ @10 caliginoso$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church