Arcana Coelestia (Elliott) n. 7444

Previous Number Next Number See English 

7444. `Propterea ut scias quod Ego Jehovah in medio terrae': quod significet apperceptionem quod Dominus solus Deus Ecclesiae, constat ex significatione `scire' quod sit apperceptio; et ex significatione `medii terrae' quod sit ubi verum et bonum {1}illis qui ab Ecclesia Domini sunt, intimum est ubi verum ex bono, n. 3436, 6068, 6084, 6103, ita per `medium terrae' significatur Ecclesia, simile ac per `terram Goschen' de qua mox supra n. 7443; per `Ego Jehovah' significatur (d)quod solus {2}SUM, ita quod solus Deus; quod `Jehovah' in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, (x)3023, 3035, 5663, 6303, 6905, 6945, 6956; inde patet quod `ut scias quod Ego Jehovah in medio terrae' significet apperceptionem quod Dominus solus Deus Ecclesiae. @4 ; per medium enim terrae significatur intimum in mente naturali, et apud illos$ @5 EST$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church