Arcana Coelestia (Elliott) n. 7475

Previous Number Next Number See English 

7475. Continuatio de Spiritibus et Incolis Planetae Martis

Spiritus Martis apparent sibi sicut homines quales fuerant in mundo; quapropter etiam similiter (t)aliis apparent, nam quisque in altera vita aliis apparet sicut ipse sibi, quia communicatur perceptio. Hoc cum miratus sum, dicebant quod aliter non apparere possint, quia cum vixerunt in mundo, sciverunt quod essent spiritus corpore amicti, et quia tunc de corpore suo parum cogitaverunt, modo de vita spiritus sui in corpore; inde cum in alteram vitam veniunt, paene nesciunt quod status vitae mutatus sit, et quoniam tunc quoque cogitant de vita sui spiritus similiter ac in mundo, ideo sibi similes tunc {1}apparent. Sunt quidem omnes spiritus in forma humana, sed non in tam exstanti, in quali sunt spiritus Martis; nam apud hos manet idea qualem habuerunt in mundo {2}. Praeterea etiam, qui cum in mundo sunt, sciunt, ac in fide sunt, quod in altera vita erunt in (t)forma humana, illi prout decrescit corpus {3}, ita accrescit cogitatio illa, quapropter cum exuunt corpus, quod illis pro usu serviverat in mundo, ex impressa idea manent sibi similes. @1 appareant$ @2 i; haec idea facit quod prae aliis spiritibus sicut homines in mundo appareant$ @3 i in mundo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church