749. Quod 'masculus et femina' significent verum et bonum, constat ab illis quae prius cap. vi vers. 19; ubi 'masculus et femina' praedicatur de avibus, sed 'vir et uxor' de bestiis; causa quoque ibi dicta est, quod nempe voluntariorum cum intellectualibus sit conjugium, non ita intellectualium in se spectatorum cum voluntariis; illa se habent ut vir et uxor, haec vero ut masculus et femina: et quia hic primum agitur de tentatione istius hominis quoad intellectualia, ut dictum, dicitur masculus et femina; et intelligitur pugna, seu tentatio quoad intellectualia.