Arcana Coelestia (Elliott) n. 7492

Previous Number Next Number See English 

7492. Apud quos rejiciuntur {1}, apud illos bonum quod est amoris, et verum quod est fidei, contemptui et quoque aversationi sunt. Apud quos autem exstinguuntur, apud illos bonum quod est amoris et verum quod est fidei negantur, ac mala et falsa, quae contraria sunt, affirmantur. Apud quos vero pervertuntur, apud illos bonum quod est amoris et verum quod est fidei sinistre explicantur, et ad favorem mali et inde falsi applicantur. @1 i bonum et verum quae influunt a Domino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church