Arcana Coelestia (Elliott) n. 7494

Previous Number Next Number See English 

7494. Qui itaque apud se bonum quod est amoris et verum quod est fidei vel {1}pervertunt, vel exstinguunt, vel {2}rejiciunt, non vitam habent in se; vita enim quae a Divino est velle bonum et credere verum; qui autem non volunt bonum sed malum, nec credunt verum sed falsum, illi contrarium vitae habent; hoc contrarium vitae est infernum, et vocatur mors, et illi vocantur mortui. Quod vita amoris et fidei dicatur vita, et quoque vita aeterna, et qui illam in se habent homines vivi; et quod contrarium vitae dicatur mors, et quoque mors aeterna, et illi homines mortui, constat a pluribus locis in Verbo, ut apud Matth. iv 16, viii 21, 22, xviii 8, 9, xix 16, 17, 29; Joh. iii 15, 16, 36, v 24, 25, vi 33, 35, 47, 48, 50, 51, 53, 57, 58, 63, viii 21, 24, 51, x 10, xi 25, 26, xiv 6, 19, xvii 2, 3, xx 31, et alibi. {3} @1 rejiciunt$ @2 pervertunt$ @3 A i the following notes, the substance of which relates to transactions at the beginnings of succeeding chapters. A vertical line was later drawn through the notes. In sequente, volente Domino, quod bonum et verum non separari queant, verum absque bono est simulachrum eorum 1. Quod charitas et fides conjunctae erunt, quod non dici queat charitas nisi sit fides, nec fides nisi sit charitas. 2. Quod quale bonum sit ex fide, et quod essentia sit ex charitate. 3. Quod illa bina faciant conjugium coeleste, et quod sit coelum. 4. Ita quod bonum naturale, et quod benefaciat ex illo bono, nihil sit. 5. Qui fidem separant a charitate, fides apud illos est scientia, et apud quosdam persuasivum; bonum non potest esse absque vero nec verum absque bono; nisi conjuncta sunt, nihil boni nascitur; persuasio quod sit propter lucrum et honores, aut propter mundum et se, est conjugium. 6. Quod verum sit forma boni. 7. Quod inde bona varia sint. 8. Idea de charitate et fide potest haberi sicut de flamma in centro et de luce ad peripherias; charitas etiam vocatur flamma in Verbo, et fides lux. Inde patet qualis charitas, talis lux, et talis extensio lucis. Postea fortassis, quod amoribus omnia insint. (m)*** *** quod post haec, quod ignis vitae sit, et lux vitae sit, et quod ignis et frigus inferni, ac caligo et tenebrae, et quod Dominus sol, ex Esaja, quod flamma inde sint et lux, ex Verbo.(n)$ CAPUT NONUM {1}CAPUT IX @1 i Exodi$ 1. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Veni ad Pharaonem, et loquaris ad illum, Ita dixit JEHOVAH DEUS Hebraeorum, Dimitte populum Meum, et serviant Mihi. 2. Quia si renuis tu dimittere, et adhuc tu detines illos, 3. Ecce manus JEHOVAH erit in pecus tuum quod in agro, in equos, in asinos, in camelos, in armentum, et in gregem, pestis gravis valde. 4. Et (x)distinguet JEHOVAH inter pecus Israelis, et inter pecus Aegyptiorum, et non morietur de omni filiis Israelis quicquam. 5. Et posuit JEHOVAH tempus statum, dicendo, Cras faciet JEHOVAH verbum hoc in terra. 6. Et fecit JEHOVAH verbum hoc a crastino, et moriebatur omne pecus Aegyptiorum, et de pecore filiorum Israelis non moriebatur unum. 7. Et misit Pharao, et ecce non mortuum de pecore Israelis usque ad unum. Et aggravatum cor Pharaonis, et non dimisit populum. 8. Et dixit JEHOVAH ad Moschen et ad Aharonem, Accipite vobis plenitudine pugnorum vestrorum favillam fornacis, et spargat illam Moscheh versus caelum ad oculos Pharaonis. 9. Et erit in pulverem {1}super omni terra Aegypti, et erit super homine et super bestia ad ulcus efflorescens pustulis in omni terra Aegypti. @1 Above super omni S wrote Deut. xxviii 24 which he wrote again above the summary exposition of v 9. cp also n 7522$ 10. Et acceperunt favillam fornacis, et constiterunt coram Pharaone, et sparsit illam Moscheh versus caelum, et factum ulcus pustularum efflorescens in homine et in bestia. 11. Et non potuerunt magi stare coram Moscheh propter ulcus, quia fuit ulcus in magis et in omnibus Aegyptiis. 12. Et obfirmavit JEHOVAH cor Pharaonis, et non audivit ad illos, quemadmodum locutus JEHOVAH ad Moschen. 13. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Surge mane in matutino, et consiste coram Pharaone, et dicas ad illum, Ita dixit JEHOVAH Deus Hebraeorum, Dimitte populum Meum, et serviant Mihi. 14. Quia vice hac Ego mittens omnes plagas Meas in cor tuum, et in servos tuos, et in populum tuum, propterea ut scias quod nullus sicut Ego in tota terra. 15. Quia nunc mitterem manum Meam, et percuterem te et populum tuum peste, et exscindereris e terra. 16. Verum tamen propter hoc stare feci te, propter videre te virtutem Meam, et propterea ut narretur nomen Meum in tota terra. 17. Adhuc tu extollis te in populum Meum, quo minus dimittas illos. 18. Ecce Ego facio pluere juxta tempus crastinum grandinem gravem valde, quae non fuit sicut illa in Aegypto a die fundata illae et usque ad nunc. 19. Et nunc mitte, congrega pecus tuum, et omne quod tibi in agro; omnis homo et bestia quae invenietur in agro, et non colligetur domum, et descendet super illa grando, et morientur. 20. Et timens verbum JEHOVAE e servis Pharaonis, fugere fecit servos suos et pecus suum ad domos. 21. Et qui non posuit cor suum ad verbum JEHOVAE, et reliquit servos suos et pecus suum in agro. 22. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Extende manum tuam versus caelum, et erit grando in omni terra Aegypti super hominem et super bestiam, et super omnem herbam agri in terra Aegypti. 23. Et extendit Moscheh baculum suum ad caelum, et JEHOVAH dedit voces et grandinem, et ambulavit ignis ad terram, et pluere fecit JEHOVAH grandinem super terram Aegypti. 24. Et fuit grando, et ignis simul ambulans in medio grandinis, gravis valde, quae non fuerat sicut illa in omni terra Aegypti, a quo fuit in gentem. 25. Et percussit grando in omni terra Aegypti omne quod in agro, ab homine et usque ad bestiam, et omnem herbam agri percussit grando, et omnem arborem agri confregit. 26. Tantum in terra Goschen, ubi filii Israelis, non fuit grando. 27. Et misit Pharao, et vocavit Moschen et Aharonem, et dixit ad illos, Peccavi vice hac, JEHOVAH justus, et ego et populus meus improbi. 28. Supplicate ad JEHOVAH, et satis ab esse voces DEI et grando; et dimittam vos, et non addetis stare. 29. Et dixit ad illum Moscheh, Sicut exire me urbe, expandam palmas meas ad JEHOVAH, voces cessabunt, et grando non erit amplius, propterea ut scias quod JEHOVAE terra. 30. Et tu et servi tui, scio quod nondum timeatis a facie JEHOVAE DEI. 31. Et linum et hordeum percussum est, quia hordeum spica maturescens, et linum culmus. 32. Et triticum et zea non percussa sunt, quia abdita illa. 33. Et egressus Moscheh a cum Pharaone, urbe, et expandit palmas suas ad JEHOVAM, et cessaverunt voces et grando, et pluvia non effusa est terram. 34. Et vidit Pharao quod cessavit pluvia, et grando, et voces, et addidit peccare, et aggravavit cor suum, ille et servi illius. 35. Et obfirmatum cor Pharaonis, et non dimisit filios Israelis, quemadmodum locutus JEHOVAH per manum Moschis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church