Arcana Coelestia (Elliott) n. 7496

Previous Number Next Number See English 

7496. SENSUS INTERNUS

Vers. 1-7. Et dixit Jehovah ad Moschen, Veni ad Pharaonem, et loquaris ad illum, Ita dixit Jehovah Deus Hebraeorum, Dimitte populum Meum, et serviant Mihi. Quia si renuis tu dimittere, et adhuc tu detines illos, ecce manus Jehovae erit in pecus tuum quod in agro, in equos, in asinos, in camelos, in armentum, et in gregem, pestis gravis valde. Et distinguet Jehovah inter pecus Israelis, et inter pecus Aegyptiorum, et non morietur de omni filiis Israelis quicquam. Et posuit Jehovah tempus statum, dicendo, Cras faciet Jehovah verbum hoc in terra. Et fecit Jehovah verbum hoc a crastino, et moriebatur omne pecus Aegyptiorum, et de pecore filiorum Israelis non moriebatur unum. Et misit Pharao, et ecce non mortuum de pecore Israelis usque ad unum. Et aggravatum cor Pharaonis, et non dimisit populum. `Et dixit Jehovah ad Moschen' significat e novo instructionem: `Veni ad Pharaonem: et loquaris ad illum' significat apparentiam veri a Divino apud illos qui infestant: `Ita dixit Jehovah Deus Hebraeorum' significat mandatum a Domino {1}Deo Ecclesiae: `Dimitte populum Meum, et serviant Mihi' significat ut relinquant illos qui ab Ecclesia spirituali, ut colant Dominum: `quia si renuis tu dimittere, et adhuc tu detines illos' significat si adhuc obstinarent se ad infestandum: `ecce manus Jehovae erit in pecus tuum quod in agro' significat vastationem veri et boni fidei {2}quae illis ab Ecclesia e qua fuerant: `in equos, in asinos, in camelos' significat intellectualia et scientifica veri quod fidei: `in armentum et in gregem' significat (m)voluntaria(n): `pestis gravis valde' significat consumptionem in communi: `et distinguet Jehovah inter pecus Israelis, et inter pecus Aegyptiorum' significat differentiam inter vera et bona fidei illorum qui ab Ecclesia spirituali, et vera et bona fidei quae ab Ecclesia illis qui infestant: `et non morietur de omni filiis Israelis quicquam' significat quod non consumentur: `et posuit Jehovah tempus statum' significat praefinitionem: `dicendo Cras faciet Jehovah verbum hoc in terra' significat quod hoc illis in perpetuum, quoad illa quae sunt veri et boni fidei Ecclesiae: `et fecit Jehovah verbum hoc a crastino' significat effectum secundum praefinitionem: `et moriebatur omne pecus Aegyptiorum' significat consumptionem veri et boni fidei apud illos qui infestant: `et de pecore filiorum Israelis non moriebatur unum' significat quod nihil fidei consumeretur apud illos qui ab Ecclesia spirituali: `et misit Pharao, et ecce non mortuum de pecore Israelis usque ad unum' significat quod id notum factum sit illis qui infestant: `et aggravatum cor Pharaonis' significat obstinationem: `et non dimisit populum' significat quod non relinquerent illos. @1 cp n. 7499$ @2 quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church