Arcana Coelestia (Elliott) n. 7498

Previous Number Next Number See English 

7498. `Veni ad Pharaonem, et loquaris ad illum': quod significet apparentiam veri a Divino apud illos qui infestant, constat a significatione `venire' seu `intrare ad aliquem' quod sit praesentia {1}seu apparentia, de qua sequitur; ex significatione `loqui' quod sit communicatio; ex repraesentatione `Pharaonis' quod sint qui infestant illos qui ab Ecclesia spirituali, in altera vita, de qua n. 7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228, 7317; et ex repraesentatione `Moschis' qui intraret ad Pharaonem, et loqueretur ad illum', quod sit verum a Divino, de qua n. 6771, 6827, 7014, 7382. Quod `venire' {2}et `intrare' sit praesentia {3}seu apparentia, est quia {4} in spirituali sensu {5}significant illa quae mentis sunt, proinde quae cogitationis, et cum de cogitatione {6}praedicatur `venire' seu `intrare ad aliquem,' est illum praesentem sibi sistere, nam qui de aliquo cogitat, is illum sibi ponit praesentem; et, quod mirum, {7} in altera vita ille de quo aliquis ex desiderio loquendi cum illo cogitat, etiam sistitur praesens; inde patet quod in his similiter {8}sicut homo in mundo cogitat, in altera vita sistatur ad vivum; inde nunc {9}sciri potest quod per `venire' seu `intrare ad aliquem' significetur praesentia seu apparentia. @1 et hic$ @2 seu$ @3 et$ @4 i venire et intrare$ @5 significat$ @6 dicitur quod veniat seu intret ad alium, est quod praesens sit, nam qui de aliquo cogitat, is eum sibi praesentem sistit$ @7 i etiam$ @8 ac$ @9 patet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church