Arcana Coelestia (Elliott) n. 7524

Previous Number Next Number See English 

7524. `Ad ulcus efflorescens pustulis': quod significet spurca cum blasphemiis inde, constat ex significatione `ulceris' quod sint spurca quae ex malis, et ex significatione `pustularum' quod sint blasphemiae quae inde; ulcera apud hominem in ejus corpore correspondent spurcis quae ex malis et pustulae blasphemiis; et quoque forent in omni homine malo, nisi is, quamdiu in mundo est, in statu recipiendi bonum et verum fidei esset; propter illum statum inhibetur a Domino ne talia ex malis erumpant. 2 Quod {1} ulcera significent spurca cum blasphemiis, patet etiam apud Johannem, Primus angelus effudit phialam suam super terram, et factum est ulcus malum et noxium in hominibus, qui habebant characterem bestiae. Quintus angelus effudit phialam super thronum bestiae, et blasphemarunt Deum caeli prae molestiis et prae ulceribus suis, Apoc. xvi 2, [10,] 11:

et apud Moschen, Percutiet te Jehovah ulcere Aegypti, et {2}haemorrhoidis, et scabie, et prurigine, ut non possis sanari; {3}quo fies insanus ab aspectu oculorum, quo aspicies. Percutiet te Jehovah ulcere malo super genubus et super femoribus, a quibus non possis sanari; abducet Jehovah te et regem tuum, quem constitues super te, ad gentem quam non novisti, Deut. xxviii 27, 34-36;

`ulcus Aegypti' pro spurcis cum blasphemiis; et quia blasphemiae quoque significantur, dicitur quod `fiet insanus ab aspectu oculorum,' qui enim blasphemat Deum, is insanit; genera ulcerum sunt {4}haemorrhoidae, 3 scabies, prurigo, quae (x)significant totidem genera falsorum ex malis; similiter paene per ulcera super genubus et femoribus; et quia significant falsa, immediate sequitur quod abducetur rex quem constituent; per `regem' enim significatur verum, et in opposito sensu falsum, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 6148. Ulcera leprae, ut tumor, abscessus, papula, ustio, porrigo, vitiligo, quae nominantur Lev. xiii 1 ad fin., sunt quoque talia, nam `lepra' in sensu spirituali est profanatio veri, n. (x)6963. 4 Quod etiam `vulnera' significent talia, {5} patet apud Esaiam, A vola pedis usque ad caput non in eo integritas, vulnus et {6}livor et plaga recens, non expressa sunt, et non obligata, et non emollita oleo, i 6:

et apud Davidem, Iniquitates meae transiverunt caput meum; computruerunt, contabuerunt vulnera mea, propter stultitiam meam, Ps. xxxviii 5, 6 [A.V. 4, 5]. @1 i talia$ @2 haemorrhoidibus AI cp Sch$ @3 quia$ @4 haemorrhoides AI$ @5 i etiam$ @6 cicatrix$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church