Arcana Coelestia (Elliott) n. 7536

Previous Number Next Number See English 

7536. Vers. 13-18. Et dixit Jehovah ad Moschen, Surge mane in matutino, et consiste coram Pharaone, et dicas ad illum, ita dixit Jehovah Deus Hebraeorum, Dimitte populum Meum, (x)et serviant Mihi. Quia vice hac Ego mittens omnes plagas Meas in cor tuum, et in servos tuos, et in populum tuum, propterea ut scias quod nullus sicut Ego in tota terra. Quia nunc mitterem manum Meam, et percuterem te et populum tuum peste, et exscindereris e terra. Verum tamen propter hoc stare feci te, propter videre te virtutem Meam, et propterea ut narretur nomen Meum in tota terra. Adhuc tu extollis te in populum Meum, quo minus dimittas illos. Ecce Ego facio pluere juxta tempus crastinum grandinem gravem valde, quae non fuit sicut illa in Aegypto a die fundata illa et usque ad nunc. `Et dixit Jehovah ad Moschen' significat iterum instructionem quid agendum: `Surge mane in matutino, et consiste coram Pharaone' significat elevationem attentionis illorum qui infestant, per praesentiam: `et dicas ad illum, Ita dixit Jehovah Deus Hebraeorum' significat mandatum a Domino, qui Deus Ecclesiae: `Dimitte populum Meum, et serviant Mihi' significat ut relinquant illos qui ab Ecclesia spirituali, ut colant Dominum Deum suum: `quia vice hac Ego mittens omnes plagas Meas' significat quod fieri posset ut omnia mala ventura {1}in illos simul irruerent: `in cor tuum' significat in intimum: `in servos tuos, et in populum tuum' significat in omnia et singula: `propterea ut scias quod nullus sicut Ego in tota terra' significat eis notum inde quod Dominus solus Deus: `quia nunc mitterem manum Meam' significat quod omnis communicatio adimi posset: `et percuterem te et populum tuum peste' significat ita devastationem totalem: `et exscindereris e terra' significat quod sic non communicatio amplius per illa quae Ecclesiae: `verum tamen propter hoc stare feci te' significat quod adhuc permaneret communicatio, et {2}percurrerent status ex ordine: `propter videre te virtutem Meam' significat ut appercipiant quanta est potentia Divina: `et propterea ut narretur nomen Meum in tota terra' significat ut sic agnoscatur Dominus pro solo Deo ubi Ecclesia: `adhuc tu extollis te in populum Meum' significat quia nondum desistit infestare illos qui in vero et bono: `quo minus dimittas illos' significat et non adhuc relinquit: `ecce Ego facio pluere juxta tempus crastinum grandinem gravem valde' significat falsa destruentia omnia Ecclesiae apud illos: `quae non sicut illa in Aegypto a die fundata illa et usque ad nunc' significat quod talis destructio non apud alios in mente naturali. @1 After simul I$ @2 percurreret$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church