Arcana Coelestia (Elliott) n. 7542

Previous Number Next Number See English 

7542. `In cor tuum': quod significet in intimum, constat ex significatione `cordis' quod sit id quod voluntatis est, ita quod amoris, de qua n. 2930, 3313, 3888, 3889, consequenter quod ipsius vitae est, nam amor, {1}quia est voluntatis, facit ipsam vitam; inde est quod per `cor' significetur intimum; intimum apud bonos est amor in Dominum et amor erga proximum, intimum autem apud malos est amor sui et amor mundi; hoc intimum est quod hic intelligitur; quae circum intimum sunt, ac peripherias quasi constituunt, sunt mala cum falsis quae favent; et haec eo ordine disposita sunt, quo favent. In altera vita evolvuntur haec secundum ordinem quo disposita sunt, primum prodeunt illa quae ultimas peripherias tenent, postea quae interiores, et tandem manifestatur intimum; inde est quod {2}homo in altera vita percurrat plures status, et quod mali per gradus successive incurrant plagas, antequam conjiciuntur in infernum, secundum illa quae mox supra {3} dicta sunt; intimum, ad quod demum perveniunt, est ipsum infernum apud illos, nam est ipsum malum quod fuerat amoris illorum, ita finis propter quem omnia egerant et quem in mundo intime recondiderant. @1 qui$ @2 percurrant$ @3 i n. 7541$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church