7547. `Et exscindereris e terra': quod significet quod sic non communicatio amplius per illa quae Ecclesiae, constat ex significatione `exscindi' cum dicitur de illis quae sunt Ecclesiae, quod sit separari, {1}et cum separantur seu cum nulla amplius {2}communicatio per illa quae Ecclesiae sunt cum caelo, tunc homo ille cadit in infernum, quod est exscindi, videatur supra n. 7545; et a significatione `terrae' quod sit Ecclesia, de qua n. 662, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2571, 2928, 3355, 4535, 4447, 5577. @1 proinde quod$ @2 cum illis communicatio$