7550. `Et propterea ut narretur nomen Meum in tota terra': quod significet quod sic agnoscatur Dominus pro solo Deo ubi Ecclesia, constat ex significatione `nominis' quod sit omne in uno complexu quo colitur Dominus, de qua n. 2724, 3006, 6674; et quia essentialissimum cultus est agnitio quod Dominus sit solus Deus, et quod Humanum Ipsius sit Divinum, et quod ex Eo omne fidei et amoris procedat, {1}idcirco per `narrari nomen Jehovae' significatur quod agnoscendus Dominus pro solo Deo; quod Divinum Humanum Domini sit nomen Jehovae, videatur n. 2628, 6887; et ex significatione `terrae' quod sit Ecclesia, de qua mox supra n. 7547. Quod Jehovah seu Dominus hic et {2}in pluribus aliis locis velit ut appareat {3}Ipsius virtus (c)et potentia, utque narretur (t)Ipsius nomen; ac alibi, ut humiliter colatur et adoretur, videtur sicut velit ostentare gloriam Suam, ac sicut amet adorationem propter Se; sed hoc prorsus aliter se habet non est propter Se sed propter humanum genus, non ex gloria Sui sed ex amore, vult enim conjungi humano generi, ac ipsi vitam ac felicitatem aeternam dare; et hoc fieri non potest nisi homo in cultu humili sit; et cultus humilis non datur nisi homo agnoscat et credat quod ipse sit pulvis et cinis, hoc est, non nisi quam malum, ac quod Jehovah seu Dominus sit Maximus et Sanctissimus, et quod accedere ad Ipsum non ausit ex se; cum homo in tali cultu humili est, tunc Dominus cum vita amoris Sui influere potest ac dare caelum et felicitatem aeternam; haec causa est quod Jehovah seu Dominus in tantum extollat potentiam et gloriam Suam in Verbo. @1 inde$ @2 After aliis$ @3 After potentia$