Arcana Coelestia (Elliott) n. 7571

Previous Number Next Number See English 

7571. `Et super omnem herbam agri in terra Aegypti': quod significet omne verum Ecclesiae in mente naturali, constat ex significatione `herbae' quod sit verum, de qua sequitur; ex significatione `agri' quod sit Ecclesia, de qua supra n. 7557; et ex significatione `terrae Aegypti' quod sit mens naturalis, de qua etiam supra n. 7569. Quod `herba' significet verum, est quia `terra' significat Ecclesiam, tum quoque `ager'; omnis proventus inde significat vel verum quod fidei vel bonum quod charitatis, nam haec sunt Ecclesiae; per `herbam agri' intelligitur (d)omne in genere quod provenit ex agro, ut patet a parabola Domini apud Matthaeum, Simile factum est regnum caelorum homini seminanti bonum semen in agro suo, cum germinavit herba et fructum fecit, tunc apparuerunt zizania, xiii 24, 26;

ibi `herba' pro proventu agri; quod per `herbam' ibi significetur verum Ecclesiae, et per `zizania' falsum, patet; est quidem comparatio, sed omnes comparationes in Verbo sunt ex significativis, n. 3579 apud Davidem, Qui germinare facit gramen bestiae, et herbam in ministerium hominis, ad educendum panem e terra, Ps. civ 14;

hic quoque `herba' pro proventu agri, et per illam in sensu interno ibi significatur verum: apud eundem, 2 In pascuis herbae cubare faciet me, ad aquas quietum deducet me, animam meam recreabit, Ps. xxiii 2 [,3];

`pascua herbae' pro nutricione spirituali, quae est animae, quare dicitur `animam meam recreabit': apud Esaiam, Aquae Nimrim desolationes erunt, eo quod exaruit gramen, consumpta est herba, viride non est, {1}[xv 6:

apud eundem, Habitatores facti sunt herba agri, et olus graminis, faenum tectorum, et arvum adustum ante segetem stantem,] xxxvii 27:

apud eundem, Vastabo montes et colles et omnem herbam eorum arefaciam, et ponam fluvios in insulas; {2} et ducam caecos in via quam non noverunt, xiii 15 [,16]:

apud Jeremiam, Quousque lugebit terra, et herba omnis agri exarescet; propter malitiam habitantium in ea consumentur bestiae et avis, xii 4:

apud eandem, Cerva in agro peperit, sed relinquendo, quia non fuit herba: et onagri steterunt super collibus, anhelarunt ventum sicut ceti, {3} eo quod non herba, xiv 5, 6:

apud Joelem, Ne timete, bestiae agrorum Meorum, quia herbosa facta sunt habitacula deserti, quia arbor feret fructum suum, ficus atque vitis {4}dabunt vim suam, ii 22:

apud Amos, Quando locusta consumavit comedere herbam terrae, dixi, Domine Jehovih, condona quaeso, qualis stabit Jacob, cum parvus ille? vii 2:

apud Sachariam, 3 Petite a Jehovah pluviam in tempore serotinam; Jehovah faciet nimbos, et pluviam imbris dabit illis, viro herbam in agro, x 1:

apud Johannem, Quintus angelus clanxit et dictum ut damno non afficerent gramen terrae, neque ullum viride, neque ullam arborem, Apoc. ix 4. Quisque videre potest quod in his locis non `gramen' nec `herba' intelligantur, sed pro illis talia quae Ecclesiae sunt; quod per `herbam terrae' et `herbam agri' intelligatur verum quod fidei, patet. Absque sensu tali spirituali nusquam aliquas sciret quid sit apud Johannem, `quod dicerent, cum quintus angelus clanxit, quod non damno afficerent gramen terrae, nec ullum viride'; nec aliquis sciret quid sit {5}quod apud Jeremiam, `cerva in agro peperit, et relinquendo quia non fuit herba; et {6}onagri anhelarant ventum sicut ceti, {7} eo quod non herba; ita nec quid {8}alibi pluries. Inde patet quam parum intelligitur Verbum, et quam terrestris idea de perpluribus ibi haberetur, nisi sciatur {9}quid significant, ad minimum quod sanctum sit, quod singulis inest. @1 cp Sch$ @2 i et stagna exsiccabo,$ @3 i consumti sunt oculi illorum,$ @4 dabit I$ @5 After Jeremiam$ @6 quod onagri anhelarent$ @7 i consumtus oculus illorum$ @8 in reliquis locis$ @9 quod in sensu interno involvit ad minimum quod sanctum involvat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church