Arcana Coelestia (Elliott) n. 7574

Previous Number Next Number See English 

7574. `Et grandinem': quod significet falsa destruentia illa, constat ex significatione `grandinis' quod sint falsa ex malis destruentia bona et vera Ecclesiae, {1} n. 7553. (s)Per `grandinem' significantur talia falsa quae destruunt vera et bona Ecclesiae, ut quoque per `pestem' supra in hoc capite; sunt enim falsorum genera et species perplures, {2}sicut malorum ex quibus sunt; falsa quae per `grandinem' significantur sunt illius generis quod destruant illa quae Ecclesiae sunt, et dari possunt solum apud illos qui in Ecclesia nati sunt et vixerunt contra vera et bona fidei ibi. Quod falsa sicut mala plurium generum et specierum (x)sint, constat ex eo quod inferna sint distincta secundum genera et species malorum (c)et inde falsorum, et quod inferna sint innumera. Ex his constare potest quomodo se habet cum eo quod per miracula seu plagas in Aegypto significentur falsa et mala, sicut per sanguinem, ranas, pediculos, volatilia noxia, pestem, ulcus pustularum, grandinem, locustam, quod nempe per unumquodvis aliud genus falsi ac mali.(s) @1 i de qua$ @2 ut quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church