7592. `Et satis ab esse voces et grando': quod significet si cessant falsa illa, constat a significatione `satis ab esse' quod sit si cessant; ex significatione `vocum quae tonitruum' quod sint vera Divina quae terrificant et devastant malos, (c)ac per influxum et praesentiam excitant falsa mali quae per `grandinem' significantur, de qua {1} n. 7573; quod `grando' sint falsa destruentia vera, videatur n. 7553, 7574. @1 i supra$