7596. `Expandam palmas meas ad Jehovam': quod significet intercessionem, constat ex significatione `expandere palmas ad Jehovam,' seu `supplicare,' quod sit intercessio; de {1}`supplicare' videatur' n. 7396, 7462, 7591; `supplicare' enim est oris seu loquelae, `expandere palmas' est gestus seu actionis, quae supplicationi cordis correspondet; sunt {2} gestus seu actiones (d)corporis quae unicuique affectioni mentis correspondent, sicut humiliationi procumbentia super genubus, et altiori humiliationi prostratio ad terram; supplicationi autem correspondet expansio manuum versus caelum, et sic porro; gestus illi seu actiones in Verbo significant ipsas affectiones quibus correspondent, ex causa quia repraesentant illas; inde potest videri quid repraesentationes. @1 qua$ @2 i enim$