Arcana Coelestia (Elliott) n. 7600

Previous Number Next Number See English 

7600. Vers. 31 ad fin. Et linum et hordeum percussum est, quia hordeum spica maturescens, et linum culmus. Et triticum et zea non percussa sunt, quia abdita illa. Et egressus Moscheh a cum Pharaone, urbe, et expandit palmas suas ad Jehovam, et cessaverunt voces et grando, et pluvia non effusa est terram. Et vidit Pharao quod cessavit pluvia, et grando, et voces, et addidit peccare; et aggravavit cor suum, ille et servi illius. Et obfirmatum cor Pharaonis, et non dimisit filios Israelis, quemadmodum locutus Jehovah per manum Moschis. `Et linum' significat verum naturalis exterioris: `et hordeum' significat bonum ejus: `percussum est' significat quod destructa: `quia hordeum spica maturescens, et linum culmus' significat quod bonum et verum illud exstarent et spectarent deorsum: `et triticum et zea' significat bonum interioris naturalis et verum ejus: `non percussa sunt' significat quod non destructa sint: `quia abdita illa' significat quia non exstarent, et quia vergerent introrsum: `et egressus Moscheh a cum Pharaone, urbe' significat separationem ab illis: `et expandit palmas suas ad Jehovam' significat intercessionem: `et cessaverunt voces et grando' significat quod finis illius status: `et pluvia non effusa terram' significat quod falsa illa non magis apparerent: `et vidit Pharao' significat apperceptionem: `quod cessavit pluvia, et grando, et voces' significat quod finis esset status illius: `et addidit peccare' significat recessionem adhuc: `et aggravavit cor suum, ille et servi illius' significat obstinationem: `et obfirmatum cor Pharaonis' significat quod ex malo obstinarent se: `et non dimisit filios Israelis' significat {1}ut non relinquerent: `quemadmodum locutus Jehovah' significat secundum praedictionem: per manum Moschis' significat media lege a Divino. {2} @1 quod I$ @2 At the end of the Summary Exposition A has a deleted note which the editors have not been able to transcribe.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church