7611. `Et pluvia non effusa terram': quod significet quod falsa illa non magis apparerent, constat ex significatione `pluviae,' hic `pluviae grandinis,' quod sint falsa, de qua n. 7553, 7574; et ex significatione `non effusa terram' quod sit quod finita, ita quoque quod non apparerent, nempe falsa quae per `pluviam grandinis' significantur.