7628. CONTENTA
In hoc capite in sensu interno continuatur adhuc de vastatione illorum qui infestant illos qui ab Ecclesia spirituali sunt; nunc agitur de vastationis nono et decimo statu seu gradu {1}, qui describuntur per locustam et per caliginem, per quas (x)significatur falsum ex malo devastans omnia quae sunt Ecclesiae apud illos. @1 i vastationis$