7633. `{1}Et ponam signa Mea haec in medio illius': quod significet {2}ut cognoscant mali quod in malo sint, et boni illustrentur de statu illorum qui intra Ecclesiam male vivunt, constat ex significatione `signorum' quod sint confirmationes veritatum, ac ita cognitiones, de qua n. 6870, et quoque illustrationes, n. 7012; inde `ponere signa in medio illius' est ut cognoscant mali quod in malo sint; quod etiam sit ut boni illustrentur de statu illorum qui intra Ecclesiam male vivunt, patet a mox sequentibus, ubi dicitur `Et propterea ut narres in auribus filii tui, et filii filii tui, quae operatus sum in Aegypto, et signa Mea quae posui in illis,' per quae significatur ut sciant qui in vero et bono quid evenit illis ab Ecclesia qui infestant probos. Quod illi qui in altera vita probos infestant sint qui ab Ecclesia fuerunt et noverunt praecepta fidei, et tamen contra illa vixerunt, videatur n. 7317, 7502, 7545, 7554. @1 cp n. 7629$ @2 quod$